Magnificat anima mea Dominum

Magnificat * anima mea Dominum. Et exsultavit spiritus meus * in Deo salutari meo. Quia respexit humilitatem ancillae suae: * ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Quia fecit mihi magna qui potens est: * et sanctum nomen eius. Et misericordia eius a progenie in progenies * timentibus eum. Fecit potentiam in brachio suo * dispersit superbos mente cordis sui. Deposuit potentes de sede, * et exaltavit humiles. Esurientes implevit bonis: * et divites dimisit inanes. Suscepit Israel puerum suum, * recordatus misericordiae suae. Sicut locutus est ad patres nostros * Abraham at semini eius in saecula. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum. Amen.
Back to Top