Quare linguae Latinae studes? Fortasse centies audivisti hoc rogatum....
Nonne lingua mortua est... nemo eam loquitur nunc?!
Solemus enim tantum de iuventute eius cogitare – de temporibus antiquis. Mente fingimus lapides, columnas, vias stratas, ruinas. Alii vero cogitant de paradigmatis, de morphematis, de etimologiis...
Sеd nulla est huius terrae pars quo non pervenerit longa manus antiquitatis!
Aspice modo – ubi studueris, quo in loco tibi placet ambulare, quibus modis musicis solicitudines oblivisceris humanas, quae sunt demum eae urbes, cuius fora et aedificia superant hominum aetates et populorum discrimina ac fines? Lingua Latina adulescit tetigit omnes cultus, religiones hominesque.
Visne habitare in re publica meliore? Visne fundamenta tenere societatis nostrae? Medicus cupis fieri an iudex, an astronomus an etiam ad oblectamenta agricolarum animus tuus pronus?
Mente finge hanc imaginem – bibliotheca magnifica et pulcheruma multis cum lib